PASSALORHYNCHITAE

PASSALORHYNCHITAE
PASSALORHYNCHITAE
Haeretici, Sectatores Montani: digitô ori admotô, perpetuum silentium professi sunt, abusi Psalm. 141. v. 3. saeculô secundô. Hieronymus suô adhuc tempore in horum quosdam, dum Ancyrâ in Galatiam iter faceret, incidisse se refert. Iidem nares quoque obstruxerunt, Philastr. de haer. c. 77. Augustin. de Haeres. c. 63. Baron. in Annal.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • TASCODRUGITAE — Haeretici circa ann. 19. Antonini, sic dicti a ταςκὸς, quod illis paxillum sonabat, et δρούγγος, nasus, quod indicem digitum inter orandum naso apponerent, ut animi tristitiam et affectatam quandam sanctitatem prae se ferrent. Alias… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”